Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 122 Cic. Luc. 124 () >>Cic. Luc. 126

123Habitari ait Xenophanes in luna, eamque [Note] [Note] esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque

-- --

ego non <ita. Vos> [Note] [enim [Note]] etiam dicitis esse e regione nobis, e [Note] contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, [Note] quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos [Note] arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, [Note] caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae [Note] cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem [Note] effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque [Note] hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis [Note] quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse. 124Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut [Note] Dicaearcho [Note] visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis [Note] irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus [Note] nullo oorpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,

-- --

mortale sit an aeternum, nam utramque in partem [Note] multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque [Note] contrariarum rationum paria momenta.

ch. 40



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 122 Cic. Luc. 124 () >>Cic. Luc. 126

Powered by PhiloLogic